Latin
Book 4, Chapter 20
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 4.20.2
Unproofread scanNot analysed yet
qui si in ueritate uiam perfectionis inquirerent, hoc potius tota uirtute perficere niterentur, ut scilicet exuti non solum pecuniis, uerum etiam affectionibus pristinis et distentionibus uniuersis semet ipsos singulares ac nudos ita sub seniorum imperio conlocarent, ut curam non modo aliorum nullam, sed ne sui quidem gererent. e contrario autem euenit, ut dum fratribus praeesse festinant numquam senioribus ipsi subiciantur et a superbia inchoantes, dum alios instituere cupiunt, nec discere ipsi nec agere ea quae sunt docenda mereantur: qui necesse est ut secundum saluatoris sententiam . caeci duces caecorum, effecti pariter in. foueam cadant. cuius superbiae licet unum, sit genus, duplex tamen eius est species: