Latin
Book 4, Chapter 20
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 4.20.4
Unproofread scanNot analysed yet
unum sane atque idem inoboedientiae genus est uel propter operationis instantiam uel propter otii desiderium senioris uiolare mandatum, tamque dispendiosum est pro somno quam pro uigilantia monasterii statuta conuellere, tantundemque est abbatis transire praeceptum ut legas, quantum si contemnas ut dormias, nec alius superbiae fomes est pro ieiunio fratrem quam pro refectione neglegere, nisi quod perniciosiora et a remediis longinquiora sunt uitia quae sub specie uirtutum et imagine spiritalium rerum uidentur emergere, quam illa quae ex aperto pro carnali uoluptate gignuntur. haec enim uelut palam expositi ac manifesti languores et arguuntur comminus et sanantur, illa uero, dum sub praetextu uirtutum teguntur, incurata perdurant et deceptos . quosque periculosius faciunt ac desperatius aegrotare.