Latin
Book 4, Chapter 21
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 4.21.4
Unproofread scanNot analysed yet
quasi uero differentia tantummodo metallorum et non ipsa passio cupiditatis habeatur in noxa, et pro rebus quidem magnis irasci non liceat, pro uilioribus uero hoc ipsum fecisse sine culpa sit, et non idcirco pretiosiores abiecerimus materias, ut facilius disceremus uiliora contemnere. quid enim differt utrum quis perturbationem cupiditatis erga opes amplas atque magnificas an erga uiliores exerceat species, nisi quod in eo reprehensibilior iudicandus est, quod qui maxima spreuerit minimis obligetur P ideoque perfectionem cordis abrenuntiatio ista non obtinet, quia cum censum habeat pauperis, non abiecit diuitis uoluntatem.