Latin
Book 4, Chapter 3
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 4.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Tripertita nobis a maioribus ratio super hac qua dicitis 30 sterilitate mentis est tradita. aut enim de neglegentia nostra aut de inpugnatione diaboli ant de dispensatione domini ac probatione descendit. et de neglegentia quidem, cum uitio nostro tepore praecedente incircumspecte nosmet ipsos et remissius exhibentes et per ignauam desidiam noxiis cogitationibus pasti terram cordis nostri spinas et tribulos facimus germinare, quibus in ea pullulantibus consequenter efficimur steriles atque ab omni spiritali fructu et contemplatione ieiuni. de inpugnatione uero diaboli, cum etiam bonis nonnumquam studiis dediti callida subtilitate mentem nostram aduersario penetrante uel ignorantes ab optimis intentionibus abstrahimur uel inuiti.