# Conlationes Patrum (Collationibus) 4.6.2

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 4, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/4.6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/4.6.2

aliter enim ab aduersario temptari non possunt, nisi a te paulisper fuerint derelicti. et ideo non rogo ut numquam me derelinquas, quia non expedit mihi, ut non uel meam infirmitatem sentiens dicam: bonum mihi quod humiliasti me, uel exercitium + lon habeam proeliandi. quod sine dubio habere non potero. a mihi semper et indisrupte cohaeserit diuina protectio. solfultum namque me tua defensione temptare diabolus non audebit, illud obiciens et exprobrans uel mihi uel tibi, quod aduersus athletas tuos solet calumniosa uoce proferre: numquid gratis Iob colit deum? nonne nallasti eam, ac domum eius, uniuersamque substantiam eius per circuitum? sed magis peto ne me usque quaque deseras, quod Graece dicitur ἕως σϕόδϱα, id est usque ad nimietatem.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
