Latin
Book 4, Chapter 7
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 4.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
causam nero huius belli, id est carnis et spiritus, hanc esse pronuntiat: ut non, inquit, quaecnmque uultis illa faciatis. ergo id quod procurauit deus ut a nobis non possit impleri, id eet ut non quaecumque uolumus illa faciamus, si inpleatur quid aliud credi potest esse quam noxium ? et est quodammodo utilis haec pugna nobis dispensatione creatoris inserta et ad meliorem nos statum prouocans atque conpellens, qua sublata procul dubio pax e contrario perniciosa succederet.