Latin
Book 4, Chapter 9
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 4.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
secundum dmisionem itaque uestram tres hoc loco res ab apostolo nominari uidentur, concupiscentia carnis aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, quarum aduersus se inuicem pugna hanc uidetur habere causam atque rationem, ut ea quae uolumus, inquit, facere nequeamus. quarta igitur superest causa quam minime uos uidistis, ut illud scilicet quod nolumus faciamus. nunc ergo opus est nobis, ut prius duarum concapiscentiarum uim, id est carnis et spiritus, agnoscamus, et ita demum quae uoluntas sit nostra, quae inter utraque posita est, discutere ualeamus, deinde quid possit uoluntatis nostrae non esse similiter discernamus.