Latin
Book 5, Chapter 10
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.10.4
Unproofread scanNot analysed yet
unde etiam diuerso modo ab his duobus uitiis inpugnamur. in unumquodque enim illorum sex uitiorum tunc incidimus, cum a praecedentibus eorum fuerimus elisi, in haec uero duo aictorea et uel maxime post triumphos periclitamur incurrere. omnia igitur uitia, quemadmodum incremento praecedentium generantur, ita illorum deminutione purgantur. et hac ratione ut superbia possit explodi, cenodoxia est praefocanda, et ita semper prioribus superatis sequentia conquiescent et eztinctione praecedentium residuae passiones absque labore marcescent.