Latin
Book 5, Chapter 11
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
nam de prima monasterii odium gignitur atque exinde horror et intolerantia eiusdem concrescit habitaculi, quam sine dubio mox discessio ac fuga uelocissima subsequetur. de secunda igniti luxuriae ac libidinis aculei suscitantur. tertia etiam inextricabiles filargyriae laqueos nectit ceruicibus captiuorum nec aliquando monachum sinit perfecta Christi nuditate fundari. cuius nobis passionis inesse uestigia isto quoque deprehendimus indicio, cum forte ad refectionem detenti ab aliquo fratrum contenti non sumus eo sapore cibos sumere quo ab exhibente conditi sunt, sed quiddam superfundi eis uel adici inportuna atque effrenata poscimus libertate.