Latin
Book 5, Chapter 11
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.11.4
Unproofread scanNot analysed yet
fornicationis genera sunt tria. primum quod per conmixtionem sexus utriusque perficitur. secundum quod absque femineo tactu, pro quo Onam patriuchae Iudae filius a domino percussus legitur, quod in scripturis sanctis inmunditia nuncupatur. super quo apostolus: dico autem innuptis et uiduis, bonum est illis si sic manserint sicut et ego. quod si se non contiuent, nubant: melius est enim nubere quam uri. tertium quod animo ac mente concipitur, de quo dominus in euangelio: qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.