# Conlationes Patrum (Collationibus) 5.11.5-7

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), 5.11.5 to 5.11.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.11.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.11.5

quae tria genera beatus apostolus pari modo extinguenda pronuntians imortificate, inquit, membra uestra quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, libidinem et cetera, et iterum de duobus ad Ephesios: fornicatio et inmunditia nec nominetur in uobiset iterum: illud autem scitote, quod omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. quae tria ut a nobis pari obseruatione caueantur, similis nos eorum a regno Christi atque una deterret exclusio. filargyriae genera sunt tria. primum quod renuntiantes diuitiis ac facultatibus suis spoliari non sinit. secundum quod ea, quae a nobis dispersa sunt uel indigentibus distributa, resumere nos maiore cupiditate persuadet. tertium quod ea, quae ne antea quidem possedimus, desiderari adquiriue conpellit. irae genera sunt tria. unum quod exardescit intrinsecus, quod Graece ϑυμός dicitur. aliud quod in uerbum et opus effectumque prorumpit, quod ὀϱγὴ nuncupatur. de quibus et apostolus: nunc autem deponite, inquit, et uos omnia, iram, indignationem. tertium quod non ut illa efferuens ad horam digeritur, sed per dies et tempora reseruatur, quod μη̃νις dicitur.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
