Latin
Book 5, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.12.1
Unproofread scanNot analysed yet
Vna re tamen cenodoxia utiliter ab incipientibus adsumitur, ab his dumtaxat qui adhuc uitiis carnalibus instigantur, ut uerbi gratia si illo tempore, quo fornicationis spiritu perurguentur, mente conceperint uel sacerdotalis officii dignitatem uel opinionem cunctorum, qua sancti et inmaculati esse credantur, et ita inmundos concupiscentiae stimulos quasi turpes atque indignos uel existimationi suae uel illi ordini iudicantes hac saltim contemplatione declinent, minore malo id quod maios est retundentes. satius enim est oenodoIÎae uitio quemcumque pulsari quam incidere in fornicationis ardorem, unde reparari. ant non ualeat ant uix ualeat post ruinam.