Latin
Book 5, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.12.4
Unproofread scanNot analysed yet
huius autem rei figura, qua diximus superueniente cenodoiia uitium fornicationis excludi, pulohre satis in Regnorum libro ac signanter exprimitur, ubi populum Israhelem a Nechao rege Aegypti eaptiuatum ascendens Nabuchodonosor rex AssyTiorum de finibus Aegypti ad suam transtulit regionem, scilicet non ut eos libertati pristinae et genitali restitueret regioni, sed ut ad suas abduceret terras longius asportandos quam fuerant in terra Aegypti captiuati. quae figura in hoc quoque conpetenter aptabitur. licet enim tolerabilius sit cenodoxiae quam fornicationis uitio deseruire, difficilius tamen a cenodoxiae dominatione disceditur.