Latin
Book 5, Chapter 14
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.14.5
Unproofread scanNot analysed yet
hunc namque nos ordinem proeliorum exercere debere nec tamen de nostra uirtute confidere etiam legislator his docet uerbis: non timebis eos, quia dominus deus tuus in medio tui est, deus magnus et terribilis: ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim. atque per partes. non poteris delere eas pariter ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae. dabitque eos dominus deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos donec penitus deleantur.