Latin
Book 5, Chapter 15
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.15.2
Unproofread scanNot analysed yet
non enim orasset propheta dicens: ne tradas, domine, bestiis animam confitentem tibi, nisi scisset propter inflationem cordis quosdam, ut humilientur, eisdem rursus uitiis quae uicerant tradi. quamobrem certos esse nos conuenit tam ipsis rerum experimentis quam innumeris scripturae testimoniis eruditos, nostris . nos uiribus, nisi dei solius auxilio fulciamur, tantos hostes superare non posse et ad ipsum cotidie summam uictoriae nostrae referre debere, ita super hoc quoque per Moysen domino coamoneate: ne dicas in corde tuo, cum deleuerit eas dominus deus taas in conspectu tuo: propter iustitiam meam introduxit me dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes.