# Conlationes Patrum (Collationibus) 5.16.1

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 5, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.16.1

Hae sunt septem gentes quarum terras egressis ex Aegypto filiis Israhel daturum se dominus repromittit. quae omnia secundum apostolum cum in figura contigerint illis, id nostram commonitionem scripta debemus accipere. ita enim, dicitur: cum introduxerit te dominus deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, etdeleuerit gentes multas coram te, Chettaeum et Gergesaeum et Amorraeum, Chananaeum, et Ferezaeum, et Euaeum, et lebusaeum, septem gentes multo maioris numeri quam tu es, et robustiores te: tradideritque eas dominus tibi, percuties eas usque ad internicionem.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
