Latin
Book 5, Chapter 16
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.16.3
Unproofread scanNot analysed yet
exinde enim polluiant homicidia, contentionas, haereses, furta, falsa testimonia, blasphemiae, comesationes, ebrietates, detractationes, ludicra, turpiloquia, mendacia, periuria, stultiloquia, scurrilitas, inquietudo, rapacitas, amaritudo, clamor, indignatio, contemptus, murmuratio, temptatio, desperatio multaque alia quae conmemorare perlongum est. quae cum a nobis leuia iudicentur, quid de illis apostolus senserit uel quam super his sententiam tulerit audiamus: neque murmuraueritis, inquit, sicut quidam illorum murmurauerunt et perierunt ab exterminatore, et de temptatione: neque temptemus Christum, sicut quidam illorum temptauerunt et a serpentibus perierunt, de detractatione: noli diligere detrahere, ne eradiceris, et de desperatione: qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem omnis erroris, in inmunditiam.