# Conlationes Patrum (Collationibus) 5.18.1

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 5, Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.18.1

SARAPION: Octo esse principalia uitia quae inpugnant monachum cunctorum absoluta sententia est. quae figuraliter sab gentium uocabulo nominata idcirco nunc omnia non ponuntur, eo quod egressis iam de Aegypto et liberatis ab una gente ualidissima, id est Aegyptiorum, Moyses uel per ipsum dominus in Deuteronomio loquebatur. quae figura in nobis quoque rectissime stare deprehenditur, qui de saeculi laqueis expediti gastrimargiae, id est uentris uel gulae uitio caruisse cognoscimur.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
