# Conlationes Patrum (Collationibus) 5.19.1

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 5, Chapter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.19.1

Quod autem illa gens, in qua nati sunt filii Israhel, non penitus extingui, sed tantummodo deseri eius terra praecipitur, hae uero septem usque ad internicionem iubentur extingui, haec ratio est, quod quantolibet spiritus ardore succensi heremum uirtutum fuerimus ingressi, uicinitate ac ministerio gastrimargiae et quodammodo cotidiano eius conmercio nequaquam. carere poterimus. semper enim in nobis edulii et escarum ut ingenitus ac naturalis uiuet adfectus, licet amputare superfluos eius adpetitus ac desideria festinemus: quae sicut per omnia deleri non possunt, ita debent quadam declinatione uitari.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
