Latin
Book 5, Chapter 19
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.19.4
Unproofread scanNot analysed yet
possumus ergo horum quae naturae superinducta sunt radices abscidere uitiorum, usum uero gastrimargiae nequaquam ualebimus amputare. non enim possumus, quantumlibet profecerimus, id non esse quod nascimur. quod ita esse tam nostra qui sumus exigui quam omnium perfectorum uita et conuersatione monstratur. qui cum reliquarum passionum reciderint stimulos atque heremum toto mentis feruore et corporis expetant nuditate, nihilominus cotidiani uictus prouidentia et annui panis praeparatione nequeunt liberari.