Latin
Book 5, Chapter 23
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.23.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uero istarum perniciosarum gentium regiones salubriter possidere praecipimur, ita intellegitur. habet unumquodque uitium in corde nostro propriam stationem, quam sibi uindicans in animae nostrae recessu exterminat Israhelem, id est contemplationem rerum summarum atque sanctarum, eisque semper aduersari non desinit. non enim possunt uirtutes cum uitiis pariter conmorari. quae enim participatio iustitiae cum iniquitate ? aut quae societas luci cum tenebris?