Latin
Book 5, Chapter 24
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.24.2
Unproofread scanNot analysed yet
quae figura in nobis quoque stare certissima ratione cognoscitur. nam uoluntas domini possessionem cordis nostri non uitiis, sed uirtutibus naturaliter deputauit quae post praeuaricationem Adae insolescentibus uitiis, id est populis Chananaeis a propria regione depulsae cum ei rursum per dei gratiam diligentia nostra ac labore fuerint restitutae, non tam alienas occupasse terras quam proprias credendae sunt recepisse. -