Latin
Book 5, Chapter 27
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.27.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sciendum tamen non eundem esse in omnibus nobis ordinem proeliorum, quia sicut diximus non uno modo inpugnamur omnes, et oportet unumquemque nostrum secundum qualitatem belli quo principaliter infestatur concertationum luctamen adripere, ita ut alium necesse sit aduersus uitium quod tertium ponitur primum exercere conflictum, alium contra quartum siue quintum. et ita prout ipsa uitia in nobis obtinent principatum utque inpugnationis exigit modus, nos quoque oportet ordinem instituere proeliorum, secundum quem prouentus quoque uictoriae triumphique succedens faciet nos ad puritatem cordis et perfectionis plenitudinem peruenire.