Latin
Book 5, Chapter 3
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Horum igitur uitiorum genera sunt duo. aut enim naturalia sunt ut gastrimargia, aut extra naturam ut filargyria. efficientia uero quadripertita est. quaedam enim sine actione carnali consummari non possunt, ut est gastrimargia et fornicatio, quaedam uero etiam sine ulla corporis actione conplentur, ut est superbia et cenodoxia. nonnulla commotionis suae causas extrinsecus capiunt, ut est filargyria et ira alia uero intestinis motibus excitantur, ut est acedia atque tristitia.