Latin
Book 5, Chapter 4
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.4.3
Unproofread scanNot analysed yet
ideoque haec specialiter duo, quae ministerio carnis explentur, extra illam spiritalem animae curam egent peculiarius etiam continentia corporali, siquidem ad retundendos horum stimulos non sufficiat sola mentis intentio (ut nonnumquam solet aduersus iram seu tristitiam ceterasque fieri passiones, quas etiam sine ulla carnis adflictione sola nouit expugnare mentis industria), nisi etiam castigatio corporalis accesserit, quae ieiuniis, uigiliis et operis contritione perficitur, hisque fuerit remotio localis adiuncta, quia sicut amborum uitio, id est animae et corporis generantur, ita superari nisi utriusque labore non poterunt.