Latin
Book 5, Chapter 4
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 5.4.6
Unproofread scanNot analysed yet
necesse est enim ut morbo duplici duplex adhibeatur curatio. nam corpori, ne concupiscentia in effectum temptet prorumpere, necessario effigies et materia inliciens subtrahenda. est, et animae nihilominus, ne eam uel cogitatione concipiat, adtentior meditatio scripturarum et sollicitudo peruigil ac remotio solitudinis utiliter adponenda. in ceteris autem uitiis humana consortia nihil obsunt, quin immo etiam plurimum conferunt his qui carere eis in ueritate desiderant, quia frequentia hominum magis arguuntur, et dum lacessita crebrius manifestantur, celeri medicina perueniunt ad salutem.