# Conlationes Patrum (Collationibus) 5.6.1

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 5, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.6.1

In illis enim passionibus etiam ipse temptari debuit incorruptam imaginem dei ac similitudinem possidens, in quibus et Adam temptatus est, cum adhuc in illa inuiolata dei imagine perduraret, hoc est gastrimargia, cenodoxia, superbia, non in quibus post praeuaricationem mandati imagine dei ac similitudine uiolata suo iam uitio deuolutus inuoluitur. gastrimargia namque est qua interdicti ligni praesumit edulium, eenodoxia qua dicitur: aperientur oculi uestri, superbia qua dicitur: eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
