# Conlationes Patrum (Collationibus) 5.6.3

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 5, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.6.3

per illum omne genus hominum condemnatur, per istum omne genus hominum liberatur. ille de rudi atque intacta fingitur terra, hic de Maria uirgine procreatur. huius ergo ut suscipere eum temptationes oportuit, ita excedere necessarium non fuit. nec enim qui gastrimargiam uicerat poterat fornicatione temptari, quae ex illius abundantia ac radice procedit, qua ne ille quidem primus Adam fuisset elisus, nisi ante generatricem eius passionem deceptus inlecebris diaboli recepisset. et ob hoc filius dei non absolute in carne peccati uenisse dicitur, sed in similitudine carnis peccati, quia, cum esset in eo uera caro, manducans scilicet et bibens et dormiens, clauorum quoque confixionem in ueritate suscipiens, peccatum eius quod praeuaricatione contraxit uerum non habuit sed imaginarium.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
