# Conlationes Patrum (Collationibus) 5.6.6

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 5, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.6.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/5.6.6

licet secundum Lucan, qui postremam temptationem illam ponit in qua dicitur: si filius dei es, mitte te deorsum, haec superbiae passio possit intellegi, ita ut illa superior quam Matthaeus tertiam ponit, in qua iuxta praedictum Lucan euangelistam omnia ei regna mundi in puncto temporis ostendens diabolus repromittit, accipiatur passio filargyriae, quod scilicet post gastrimargiae uictoriam fornicatione eum temptare u non praeualens ad filargyriam transierit, quam radicem esse maloram omnium nouerat, in qua iterum superatus nullum ei uitium ex his quae sequebantur eam ausus ingerere, quippe quae nouerat de eius radice ac fomite pullulare, ad extremam superbiae transilierit passionem, qua nouerat etiam perfectos quosque deuictis omnibus uitiis posse pulsari, qua etiam uel ae ipsum, cum esset Lucifer, uel conplures alios absque ullo incitamento praecedentium passionum de caelestibus meminerat conruisse.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
