Latin
Book 6, Chapter 10
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Isti sunt ergo qui figuraliter in scripturis sanctis ăμϕοτεροδέιοι, id est ambidextri nuncupantur, ut ille Aoth in libro Iudicum fuisse describitur, qui utraque manu utebatur pro dextera. quam uirtutem ita poterimus nos quoque intellectualiter possidere, si ea quae prospera sunt dextraque censentur et ea quae aduersa sunt ac sinistra dicuntur bono rectoque usu ad partem fecerimus dexteram pertinere, ut quaecumque fuerint inlata fiant nobis secundum apostolum arma iustitia. daabus namque partibus et ut ita dixerim manibus interiorem hominem nostrum subsistere peruidemus, nec quisquam sanctorum carere hac sinistra quam dicimus potest: sed in hoc uirtus perfecta discernitur, si utramque in dexteram bene utendo conuertat.