Latin
Book 6, Chapter 10
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.10.10
Unproofread scanNot analysed yet
erimus igitnr ambidextri, quando nos quoque rerum praesentium copia uel inopia non mutarit et nec illa nes ad uoluptates noxiae remissionis inpulerit nec ista ad desperationem adtraxerit et querellam, sed similiter deo grates in utroque referentes parem fructum de secundis aduersisque capiamus. qualem se ille uerus ambidexter doctor gentium fuisse testatur dicens: ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. scio et humiliari, scio et abundare: ubique et in omnibus institutus sum, et saturari et esurire et abundare et penuriam pati. omnia possum in eo qui me confortat.