Latin
Book 6, Chapter 10
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.10.8
Unproofread scanNot analysed yet
comam quoque capitis, quae sola de prioris gloriae reliquiis intacta remanserat, uexatori suo proiecit abscisam et amputans etiam id quod saeuiens reliquerat inimicus illa caelesti aduersus eum uoce tripudiat et insultat: si bona suscepimus de manu domini, mala non sustinebimus? nudus egressus sum de utero matris meae, nudus reuertar illuc: dominus dedit, dominus abstulit: sicut domino placuit, sic factum est: sit. nomen domini benedictum. ambidextrum merito dixerim et Ioseph, qui in prosperis gratior patri, religiosior fratribus, acceptior deo, in aduersis castus, domino fidelis, carcere mitissimus uinctis, iniuriarum inmemor, beneficus inimicis, inuidis et quantum in ipsis fuit interfectoribus fratribus non solum pius, sed etiam munificus inuenitur.