Latin
Book 6, Chapter 11
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.11.10
Unproofread scanNot analysed yet
non quo uel illius tam profana conmenta, qui uitulos aureos ad perpetuam praeuaricationem plebis impiamque a domino separationem primus instituit, uel illorum tam innumera tamque nefaria sacrilegiorum crimina haec excoquere breuis ac momentanea poena sufficeret, sed ut ceteris quoque, qui futura uel neglegentes uel penitus non credentes consideratione tantummodo praesentium frangebantur, terror istarum quas ,metuebant ultionum incuteretur exemplo, nec apud illam summi numinis maiestatem esse humanarum rerum et cotidianae dispensationis incuriam documento huius seueritatis agnoscerent ac retributorem deum cunctorum actuum per haec quae grauissime formidabant manifestius peroiderent.