Latin
Book 6, Chapter 11
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
ob emundationem uero, cum iustos suos pro paruis quibusdam leuibusque peccatis seu pro elatione suae puritatis humilians diuersis temptationibus tradit, ut omnem sordem cogitationum et ut uerbis prophetae dicam scoriam, quam in occultis eorum peruidet esse concretam, excoquens in praesenti uelut aurum purum futuro transmittat examini, nihil in eis residere permittens quod scrutans post haec iudicii ignis poenali cruciatu expurgaturus inueniat, secundum illud: multae tribulationes iustorum, et: fili, noli neglegere disciplinam domini, neque fatigeris cum ab eo increparis: quem enim diligit dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit. quis enim est filius quem non corripit pater? quodsiextra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis. et in Apocalypsi: ego quos amo, arguo et castigo.