# Conlationes Patrum (Collationibus) 6.11.4

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 6, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/6.11.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/6.11.4

pro merito autem peccatorum plagas temptationis infertur, ut ibi plagas populo Israheli inmissurum se dominus conminatur dicens : dentes bestiarum inmittam in eos, cum furore trahentium super terram, et: frustra percussi filios uestros, disciplinam non recepistis. in Psalmis quoque: multa flagella peccatorum, et in euangelio: ecce sanus factus es: iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. inuenimus sane et quartam rationem, qua ob manifestandam solummodo gloriam et opera dei inferri quibusdam aliquas passiones scripturarum auctoritate cognoscimus secundum illud euangelii: neque hic peccauit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera dei in ipso, et iterum: infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria dei, ut glorificetur filius dei per ipsum.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
