Latin
Book 6, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.12.1
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque mens uiri iusti non debet esse similis cerae uel alterius cuiusquam materiae mollioris, quae semper characteri signantium cedens pro eius forma atque imagine figuratur quamque in se tamdiu retinet, donec alio rursum superinpresso signaculo reformetur. atque ita fiet, ut numquam in sua qualitate persistens ad formam eorum quae inprimuntur semper conuertatur ac transeat. quin potius debet uelut quoddam esse adamantinum signatorium, ut inuiolabilem mens nostra figuram sui semper custodiens cbaracWria uniuersa quae incurrerint sibi ad qualitatem ani status signet atque transformet, ipsa uero insigniri nullis incursibus poeait.