Latin
Book 6, Chapter 14
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.14.2
Unproofread scanNot analysed yet
quapropter istud erit euidens nostri indicium detrimenti, si intellexerimus nos nihil amplius adquisisse, nec dubitemus retrorsum nos omnimodis reuocatos, qua die non senserimus ad superiora progressos, quia ut dixi nec in eodem statu mens hominis potest iugiter permanere, nec in hac carne consistens ita uirtutum apicem possidebit quisque ille sanctorum, ut inmobiles perseuerent. necesse est enim aut aliquid adici illis semper aut minui, nullaque in omni creatura talis poterit esse perfectio, quae mutabilitatis non subiaceat passioni, secundum illud quod in libro beati Iob legitur: quid est homo, ut inmaculatus sit, et iustus appareat natus de muliere? ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis, et caeli non sunt muidi in conspectu eius.