Latin
Book 6, Chapter 15
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.15.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque iugis cellae conmoratio retentanda est. totiens enim etiam reuersus quis uelut nonus in ea et incipiens habitator titubabit atque turbabitur, quotiens ab eadem fuerit euagatus. illam namque quam in cella residens adquisierat animi intentionem, si fuerit relaxata, recuperare rursus non sine labore poterit ac dolore, et per hoc reductus retro non de amisso cogitabit profectu, quem superadicere potuit si e cella non fuisset excussus, sed gaudebit potius, si illum statum de quo reccidit semet ipsum senserit recepisse. nam sicut amissum ac praeteritum tempus ulterius reuocari non potest, ita ne illa quidem quae perierunt possunt emolumenta restitui. quantumlibet enim post haec animi intentio fuerit operata, instantis diei profectus et praesentis temporis quaestus est, non lucri semel perditi reparatio.