Latin
Book 6, Chapter 2
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
ceterum nos qui non sumus in hac uita tantum sperantes in Christo, ne secundum apostolum miserabiliores simus omnibus hominibus, quia scilicet in hoc mundo nihil promissionum recipientes etiam in futuro eas pro hac incredulitate perdemus, opinionibus eorum non debemus errare, ne ignorata uerae definitionis sententia titubantes ac trepidi in temptationibus moueamur, cum eisdem nos quoque traditos uiderimus, uel iniustitiam scilicet uel incuriam humanarum rerum deo, quod dictu quoque nefas est, adscribentes, quia sanctos uiros recteque uiuentes in temptatione non protegat nec bonis ea quae bona sunt nec malis mala retribuat in praesenti,