# Conlationes Patrum (Collationibus) 6.3.1

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 6, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/6.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/6.3.1

Tria sunt omnia quae in hoc mundo sunt, id est bonum, malum, medium. debemus itaque nosse quid proprie bonum, quid malum quidue sit medium, ut nostra fides uera scientia conmunita in cunctis temptationibus inconcussa perduret. nihil igitur in rebus dumtaxat humanis principale bonum esse credendum est nisi uirtus animi sola, quae fide sincera nos ad diuina perducens illi inmutabili bono facit iugiter inhaerere. et e contrario nihil malum esse dicendum est nisi peccatum solum, quod a bono deo nos separans malo facit diabolo copulari.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
