Latin
Book 6, Chapter 3
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.3.4
Unproofread scanNot analysed yet
et e diuerso qui his male abusi sunt et ea ad ministerium suae nequitiae detorserunt, non inmerito uel puniti sunt uel erlincti, quod frequenter Regnorum liber indicat factum. de ipsa etiam uita ac morte quia mediae sint uel sancti Iohannis uel Iudae natiuitas protestatur. unius namque in tantum sibimet uita profuit, ut aliis quoque gaudium ortus eius contulisse dicatur secundum illud: et multi super eius natiuitate gaudebunt. de alterius uero dicitur uita: bonum erat ei si natus non fuisset homo ille.