Latin
Book 6, Chapter 3
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.3.7
Unproofread scanNot analysed yet
et idcirco illi qui summis saeculi huius diuitiis et honoribus ac potentatibus extolluntur, non ex his principale bonum obtinuisse credendi sunt, quod in solis esse uirtutibus definitur, sed medium quiddam, quia sicut iustis recte ac necessarie utentibus utilia haec esse repperiuntur et commoda (occasionem namque operis boni fructusque in illius uitae aeternitate parturiunt), ita illis qui male opibus abutuntur inutiles sunt atque incommodae et occasionem peccati mortisque concinnant.