Latin
Book 6, Chapter 6
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.6.1
Unproofread scanNot analysed yet
THEODORVS: Nonnumquam solet scriptura diuina abusiue mala pro adflictionibus ponere, non quia per naturam proprie mala sint, sed secundum hoc quod ab his sentiantur mala quibus utiliter inferantur. hominibus etenim disputans diuina censura necesse est ut humanis uerbis et adfectibus eloquatur. etenim sectio uel ustio salutaris, quae illis qui ulcerum contagione putrefacti sunt pie infertur a medico, mala tolerantibus creditur. nec equo calcar nec emendatio suauis est delinquenti.