# Conlationes Patrum (Collationibus) 6.6.3

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 6, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/6.6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/6.6.3

quas soiens utiles esse nonnullis ita alius propheta, utique non inuidens saluti eorum, sed consulens inprecatur: adde illis mala, domine, adde mala gloriosis terrae, et ipse dominus ecce, inquit, inducam super eos mala, id est dolores ac uastitates, quibus in praesenti salubriter castigati ad me, quem in rebus prosperis contempserunt, reuerti tandem ac festinare cogantur. ideoque haec principalia eaae mala non possumus definire: multis enim ad bonum proficiunt et causas aeternorum pariunt gaudiorum. et idcirco, ut ad quaestionem propositam recurramus, uniuersa quae putantur mala nobis ab inimicis uel a quibuscumque aliis inrogari non sunt credenda mala esse, sed media. non enim talia inuenientur qualia putat esse ille qui intulit animo iuribundo, sed qualia senserit ille qui sustinet.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
