Latin
Book 6, Chapter 8
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.8.1
Unproofread scanNot analysed yet
THEODORVS: Nos de proprietate boni malique uel eius quod diximus esse medium disputamus, non de affectu eorum qui ista conmittunt. nec enim quia impius uel iniquus idcirco inpunitus erit, quia malitia sua iusto nocere non potuit. tolerantia enim et uirtus iusti non illi qui mortem uel supplicia intulit, sed illi proficit ad mercedem qui inlata sibi patienter excepit. ideoque et hic merito punietur pro crudelitatis saeuitia, quia malum uoluit inferre, et ille nihilominus nihil mali perpessus est, quia uirtute animi sui patienter temptationes doloresque sustentans ea quae malo proposito inlata sunt ad profectum melioris status et aeternae uitae fecit beatitudinem pertinere.