Latin
Book 6, Chapter 9
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 6.9.3
Unproofread scanNot analysed yet
omnia ergo quae prospera reputantur et dextrae dicuntur partis, quae sanctus apostolus gloriae et bonae famae uocabulo designauit, illa etiam quae existimantur aduersa, quae per ignobilitatem et infamiam euidenter expressit quaeque a sinistris esse describit, efficiuntur uiro perfecto arma iustitiae, si inlata sibi magnanimiter sustentauerit, quod uidelicet per haec dimicans et istis ipsis quibus inpugnari putatur aduersis tamquam armis utendo eisque uelut arcu et gladio scutoque ualidissimo contra illos qui haec ingerunt conmunitus profectum suae patientiae ac uirtutis adquirat, gloriosissimum constantiae triumphum ei ipsis quae letaliter inferuntur capiens hostium telis, nec prosperis dumtaxat elatus nec deiectus aduersis, sed itinere plano ac uia regia semper incedens, ab illo tranquillitatis statu nequaquam laetitia superueniente quasi in dexteram motus nec ingruentibus aduersis tristitiaque dominante uelut ad laeuam rursus inpulsus. pax enim multa diligentibus nomen tuum: et non est illis scandalum.