Latin
Book 7, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.12.2
Unproofread scanNot analysed yet
quod fieri per infusionem spiritus inmundi non ita putandum est, ut in animae ipsius penetrans substantiam et uelut unitus ei et quodammodo indutus ea sermones ac uerba per os patientis emittat. nullo namque modo istud ab eis fieri posse credendum est. nec enim per aliquam animae deminutionem, sed per corporis debilitatem hoc euenire manifesta ratione deprehenditur, cum scilicet in illis membris in quibus uigor animae continetur inmundus spiritus insidens eisque inportabile atque inmensum pondus inponens obscuritate taeterrima intellectuales eius obruit atque intercipit sensus.