Latin
Book 7, Chapter 13
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.13.2
Unproofread scanNot analysed yet
habent enim seoundum se corpus quo subsistunt, licet multo tenuius quam nostra sunt corpora, secundum apostoli sententiam ita dicentis: et corpora caelestia, et corpora terrestria, et iterum: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. quibus manifeste colligitur nihil esse incorporeum nisi deum solum, et idcirco ipsi tantummodo posse penetrabiles omnes spiritales atque intellectuales esse substantias, eo quod solus et totus et ubique et in omnibus sit, ita ut et cogitationes hominum et internos motus atque adyta mentis uniuersa inspiciat atque perlustret.