Latin
Book 7, Chapter 14
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.14.1
Unproofread scanNot analysed yet
GERMANVS : Hac ratione qua dicis ne cogitationes quidem nostras intueri isti spiritus possunt. quod existimari ualde putamus absurdum dicente scriptura :si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, et iterum: cum diabolus misisset in corde Simonis Scariotae ut traderet dominum. qui ergo credi potest non patere eis cogitationes nostras, quarum seminarium pro parte maxima ipsis inmittentibus atque instigantibus sentimus oboriri?