Latin
Book 7, Chapter 19
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.19.2
Unproofread scanNot analysed yet
quod esse in hac militia nequitiae spiritalis manifestissime peruidemus, ut non solum tempora inter se uicissitudinesque custodiant, sed etiam locis quibusdam specialiter inhaerere eaque iugiter obsidere noscantur. nam quia necesse sit eos inmutatis temptationibus certisque uitiis atque temporibus exerere inpugnationes suas, hinc liquido conprobamus, quia nullus potest simul cenodoxiae uanitate deludi et concupiscentia fornicationis exuri, nec potest tumida inflari elatione superbiae spiritalis et carnalis gastrimargiae pariter humilitate submitti.